Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 71 Cic. Luc. 74 () >>Cic. Luc. 76

73Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri 'haec loquor de universis': [Note] nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse verum plane negat [esse]; sensus quidem [Note] non obscuros dicit sed [Note] tenebricosos (sic enim appellat eos). [Note] Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire [Note] nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'. [Note] 74Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur

-- --

sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. [Note] Et ab iis aiebat [Note] removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probavisset; ironeam [Note] enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

ch. 24



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 71 Cic. Luc. 74 () >>Cic. Luc. 76

Powered by PhiloLogic